monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 9, VIII <<<     >>> X

Caput IX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quales igitur mediatores sunt inter homines et deos, per quos ad deorum amicitias homines ambiant, qui hoc cum hominibus habent deterius, quod est in animante melius, id est animum; hoc autem habent cum diis melius, quod est in animante deterius, id est corpus?
2 Cum enim animans, Id est animal, ex anima constet et corpore, quorum duorum anima est utique corpore melior, etsi vitiosa et infirma, melior certe corpore etiam sanissimo atque firmissimo, quoniam natura eius excellentior nec labe vitiorum postponitur corpori, sicut aurum etiam sordidum argento seu plumbo, licet purissimo, carius aestimatur: isti mediatores deorum et hominum, per quos interpositos divinis humana iunguntur, cum diis habent corpus aeternum, vitiosum autem cum hominibus animum; quasi religio, qua volunt diis homines per daemones iungi, in corpore sit, non in animo constituta.
3 Quaenam tandem istos mediatores falsos atque fallaces quasi capite deorsum nequitia vel poena suspendit, ut inferiorem animalis partem, id est corpus, cum superioribus, superiorem vero, id est animum, cum inferioribus habeant, et cum diis caelestibus in parte serviente coniuncti, cum hominibus autem terrestribus in parte dominante sint miseri?
4 Corpus quippe servum est, sicut etiam Sallustius ait: "Animi imperio, corporis servitio magis utimur." Adiunxit autem ille: "Alterum nobis cum diis, alterum cum beluis commune est", quoniam de hominibus loquebatur, quibus sicut beluis mortale corpus est.
5 Isti autem, quos inter nos et deos mediatores nobis philosophi providerunt, possunt quidem dicere de animo et corpore: Alterum nobis cum diis, alterum cum hominibus commune est; sed, sicut dixi, tamquam in perversum ligati atque suspensi, servum corpus cum diis beatis, dominum animum cum hominibus miseris, parte inferiore exaltati, superiore deiecti.
6 Unde etiamsi quisquam propter hoc eos putaverit aeternitatem habere cum diis, quia nulla morte, sicut animalium terrestrium, animi eorum solvuntur a corpore: nec sic existimandum est eorum corpus tamquam honoratorum aeternum vehiculum, sed aeternum vinculum damnatorum.